PENTATHLUM

PENTATHLUM
PENTATHLUM
Latine Quinqvertium, celebre olim apud Graecos exercitationis genus fuit, imo potius in omnibus quinque certaminum generibus victricem peritiam denotavit. Iul. Pollux l. 3. c. 3. πένταθλος ὁ πέντε ἀγωνιζόμενος, Pentarhlus (sive
Quinqvertio, ita autem vocabatur is, qui Pentathlô vicerat) quinque certaminum generibus decertans. Erant illa Cursus, Saltus, Discus, Iaculum, Lucta: quae Simonides hôc versu complexus est, Α᾿νθολογ. l. 1. c. 1.
Α῞λμα, ποδωκείην, δίσκον, ἄκοντα, πάλην.
Eustathius vero ll. ψ. hôcordine recenset. Α῞λμα, πάλην, δίσκενμα, ἀκόντιον καὶ δρόμον. Scholiastae Pindari autem ac Sophoclis. Α῞λμα, δίσκος, ἀκόντιον, δρόμος καὶ πάλη. In his itaque singulis qui pollerent, Luctatores, Pugiles, Saltatores, Cursores, Discoboli: qui in lucta simul et pugilatu, Pancratiastae, qui vero in omnibus quinque eminebant, Pentathli seu Quinqvertiones, appellati sunt, ut docet Festus. Etsi Quinqvertiones apud Livium Andronicum At hlet as significare scribat idem, apud quem etiam Periodon vicisse dicebaturis, qui Pythia, Isthmia, Nemea una cum Olympiis vicisset, nomine a circuitu horum Spectaculorum desumptô. Fuêre autem in Pentathlis tibicines adhibiti, uti ocet Plut. de Music. Porro Quinqvertionis partes quinque hae erant, i. Τρέχειν ςτάδιον καὶ δόλιχον, currere stadium et dolchum, et quidem non cursorum novissimos, sed qui proximi victoriae, antevertere. 2. διαπαλαίειν, καταπαλαίειν et προσπαλαίειν, luctari, eluctari et adversarium prosternere, idque tertiâ vice, ut supra diximus, in voce Ter. 3. Πὺξ παίειν καὶ ὧσαι τῇ πληγῇ καὶ προβολέςθαι καὶ βλέπειν εναντίον, pugnis caedere et impellere plagâ; et depellere et contra aspicere. 4. Πηδᾷν sive μήκιςτα ἐξάλλεςθαι, salire quam longissime. Tandem, δίσκῳ ὑποφέρεςθαι, discô evehi. De quibus omnibus vide Plut. Sympos. 2. de Mus. alibique passim, Lucianum de Gymnicis, Alios. Etsi vero laus Quinqvertionis maxima fuit, tamen singulae eius victoriae, si pensiculate aestimentur, minime adaequârunt eas, quae singulorum Athletarum propriae erant. Talis enim videbatur minus ἐις τὴν ἑκάςτου ἀκρίβειαν διαπεπονηκέναι, ἀλλὰ πάντων μετρίως ἐφῆφβαι, in eo elaborâsse, ut singula sciret, sed omnia mediocriter attigisse. Interim corona Pentathlô parta, rara ac pretiosa erat, Pindar. Olymp. Od. 13. Et quidem primo Quin qvertio accipiebat palmae virgam; dein Praeconiâ voce renuniabatur et celebrabatur; tum demum coronâ redimiebatur, quod totum vocabant ςτεφανηφορίαν, Pausan. l. 5. etc. Atque hinc tralatitie Πένταθλοι dicti, qui coeteris praestarent. Sic Democritum quidem Philosophum Pentathlon dictum fuisse, quod in iuventute forsan vicerat, scribit Diogenes Laertius in Vitis. At Suidas, quod omni artium et doctrinae genere excultus esset. Aristides quoque eôdem elogiô insignit priscos Athenienses, quod virtutibus coeteras omnes Graeciae civitates superarent, vide eum in Panathen. et de Regibus Persicis, εἰς Ρ῾ώμην; ut et de Agesipoli Xenophontem Hist. Gr. l. 4. Plura vero hanc in rem, apud Gerh. Io. Vossum de Gymnast. c. 3. §. 36. et 78. Hieron. Mercuialem de eadem Artel. 1. c. 14. Car. Paschalim Coronar. l. 6. c. 23. Alios; nec non quae infra dicemus, voce Quinqu ertio. Inter Myronis opera, ex aere celebrantur Delphici Pentatbli Pancratiastae Plinio l. 34. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • pentathlon — [ pɛ̃tatlɔ̃ ] n. m. • 1750; pentathle 1581; lat. pentathlum, du gr. pentathlon, de athlon « combat » ♦ Antiq. Sport pratiqué par les athlètes grecs et romains et qui comprenait cinq exercices. ♢ (1906) Mod. Pentathlon classique (courses de deux… …   Encyclopédie Universelle

  • pentathlonien — pentathlon [ pɛ̃tatlɔ̃ ] n. m. • 1750; pentathle 1581; lat. pentathlum, du gr. pentathlon, de athlon « combat » ♦ Antiq. Sport pratiqué par les athlètes grecs et romains et qui comprenait cinq exercices. ♢ (1906) Mod. Pentathlon classique… …   Encyclopédie Universelle

  • ՊԵՆՏԱԹՂՈՍ — (ի.) NBH 2 0645 Chronological Sequence: Early classical գ. Բառ յն. բէնդաթլօս. որպէս թէ Հնգամրցանք. πένταθλος pentathlum, quinquertia. Հնդեակ, նահատակութիւն յողոմպիականսն, որպէս առանձին խաղու անուն, բայց բովանդակիչ համօրէն մրցանաց ագոնին. *Յաւելաւ …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • pentathlon — 1852, from Gk. pentathlon, from pente five (see FIVE (Cf. five)) + athlon prize, contest, of uncertain origin. Earlier in L. form pentathlum (1706). The Gk. version consisted of jumping, sprinting, discus and spear throwing, and wrestling. The… …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”